# De numero Indorum 10

Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/10

Et rursum ex illis .X. accipias unum, et fac de eo ut supra, et remanebunt in secunda ix.; et incipe semper in augmentacione uel diminutione ab altiori differentia: postea a sequenti que eam succedit, quia utilius ac leuius erit opus, si Deus uoluerit. Quod ut facilius intelligatur, necesse est ut hoc sub exemplo notemus, et hoc dicamus tribus modis, ne quis in eo aliquo modo turbetur. Constituamus ergo aliquem numerum, et dicamus, uerbi gratia. Ponamus sex milia quadrigentos uiginti duo per differentias suas, et dicamus quod uolumus minuere de eis tria milia ducentos undecim: ponamus itaque in prima differentia que est in dextera, scilicet duo, et in secunda .Xx. In tercia quoque quadringentos, et in quarta sex milia: et ponamus etiam ipsum numerum quem uolumus minuere de eo sub ipso per consimiles differentias ita. Ponamus scilicet unum sub duobus in prima differentia, et .x. sub .xx. in secunda; ducentos quoque sub quadringentis in tercia, et tria milia sub vi. milibus in quarta; et hec est eorum figura. Cumque uellemus minuere unum numerum de alio, minorem scilicet de maiori, cepimus a superiori differentia, idest a quarta. Minuimus itaque III. de vi., et remanserunt tria in quarta differentia. Minuimus quoque duo de iio et remanserunt in tercia differentia duo. Minuimus etiam unum de gobus et remansit unum in secunda differentia: et similiter remansit in prima differentia unum, cum minuerimus de duobus, que erant super eum, unum; et hec remanencium figura est . . . . (1). Rursum ponamus alium numerum alio modo ad placitum, de quo nichil remaneat in differentiis suis. Sitque (1) La lacuna indicata con quattro punti nella linea 29 della presente patina trovasi anche nel sopraccitato Codice li. 6. 5. (carta 105 recto, linea prima). numerus noster mille centum quadraginta quatuor, de quibus minuamus .c. XLIIII.

---

Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
