Latin
11
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 11
Unproofread scanNot analysed yet
,et constituamus unum quemque ex eis sub alio hoc modo. Cum uolueris mediare aliquem numerum, accipe a prima differentia, et media eam: in qua si fuerit numerus inpar, media pares, et remanebit unum, quod mediabis, idest diuides in duas medietates; constituesque medietatem unam triginta partem ex sexaginta, que faciunt unum; et pone sub eadem differentia xxx. :deinde mediabis sequentem differentiam, si fuerit numerus eius par; et si fuerit impar, accipe medietatem paris, et pone eam in loco eius, et constitue medietatem unius residui quinque; et pone eos in differentia que est ante ipsam. Si autem non fuerit in eadem differentia quam uolueris mediare, nisi tantum unum, pone in loco eius circulum, et pone quinque in differentia que est ante ipsam. Et similiter operare in uniuersis differentiis. Et cum uolueris duplare, incipe a superiori differentia, et dupla; et cum numerus crescendo excesserit . x. ,fac de decem unum, et pone eum in sequenti differentia, et inuenies, si Deus uoluerit. Etiam patefeci in libro, quod necesse est omni numero qui multiplicatur in aliquo quolibet numero, ut duplicetur unus ex eis secundum unitates alterius. Cumque uolueris multiplicare aliquem numerum in alio per literas indorum, necesse est retinere multiplicationem numeri, qui est inter unum et . Ix. in inuicem, siuc concors fuerit numerus, siue diuersus. Cumque uolueris multiplicare numerum in altero, pone unum ex eis secundum quantitatem mansionum eius in tabula, uel in qualibet re alia quam uolueris. De inde pone primam differentiam alterius numeri sub altiori differentia primi. Eritque prima mansio eiusdem numeri sub ultima mansione primi numeri quem posuisti. Et erit mansio secunda precedens primum numerum uersus sinistram: cuius rei exemplar est. Quod cum uellemus multiplicare duo milia tercentos . XXVI. in . CCX. IIII, posuimus duo milia tercentos . xxvi. per indas literas in IIII. *differentiis; fueruntque in prima differentia, que est in dextera, vi. ; et in secunda duo, qui sunt . xx. ; et in tercia tres, qui sunt tercenti; et in quarta duo, qui sunt duo milia. Post hec posuimus sub duobus milibus i1“; de inde in precedenti uersus sinistram unum, qui sunt . x.