# De numero Indorum 18

Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/18

Et hec est quedam abreuiacio propinqua. Ordo autem primus est ordo operis: cuius rei exemplar est, quod cum scriberemus mille occe, fuerunt duo circuli et vni, et in tercia differentia atque unum in quarta: posuimus .Ix. sub VIII, eo quod sint plus illo, quod est in ultima differentia; fuitque figura eorum ita. Cumque scriberemus in directo .ix. supra .viII. duo, multiplicaremusque ea in .Ix., fuerintque .xviii., quos cum minueremus de eo quod est supra ix., et remanserunt duo circuli, nullum habentes ante se numerum. Scripsimus ergo duos circulos in ordine duorum, qui sunt supra .ix., et fuerunt .cc. , quorum hec est figura. Hec sunt uniuersa que necessaria sunt hominibus ex diuisione et multiplicatione in eo numero qui fuerit integer. Et nunc incipiemus tractare de multiplicatione fractionum, et carum diuisione, et de extractione radicum, si Deus uoluerit. Scito quod fraciones appellentur multis nominibus in numerabilibus atque infinitis, ut medietas, tercia, quarta, nona et decima, et una pars ex xIII., et pars ex .x. viII., et cetera. Set indi posuerunt exitum partium suarum ex sexaginta: diuiserunt enim unum in LX. partes, quas nominauerunt minuta. Iterum unum quodque minutum in LX. partes, quas uocauerunt secunda; eritque unum ex LX. minutum, et unum ex tribus milibus et sexcentis erit secundum; et unum quodque secundum iterum diuiditur in IX., eritque unum ex ducentis milibus et xvi. milibus tercium; et unum quodque tercium diuiditur in LX. quarta, et ita usque ad infinitum erunt differentie: prima igitur est differentia graduum, in qua est numerus integer, et in secunda mansione erunt minuta. In tercia quoque sunt secunda; et in quarta tercia, et ita usque in .ix.

---

Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
