Latin
2
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 2
Unproofread scanNot analysed yet
ALGORITMI DE NUMERO INDORUM. (Biblioteca dell Università di Cambridge, Codice manoscritto contrassegnato li. 6. 5 carte 102, recto –108, verso). car. 102 recto. DIXIT algoritmi: laudes deo rectori nostro atque defensori dicamus dignas, que et debitum ei reddant, et augendo multiplicent laudem, deprecemurque eum ut nos dirigat in semita rectitudinis et ducat in uiam ueritatis, et ut auxilietur nobis super bona uoluntate in his que decreuimus exponere ac patefacere de numero indorum per ix. literas, quibus exposuerunt uniuersum numerum suum causa leuitatis atque abreuiationis, ut hoc opus scilicet redderetur leuius querenti arithmeticam, idest numerum tam maximum quam exiguum, et quicquid in eo est ex multiplicatione et diuisione, collectione quoque ac dispersione et cetera. Dixit algoritmi: Cum uidissem yndos constituisse ix. literas in uniuerso numero suo, propter dispositionem suam quam posuerunt, uolui patefacere de opere quod fit per eas aliquid quod esset leuius discentibus, si deus uoluerit. Si autem indi hoc uoluerunt, et intentio eorum in his . IX. literis fuit causa que mihi patuit, deus direxit me ad hoc. Si uero alia de causa, preter eam quam ego exposui, hoc fecerunt per hoc quod ego exposui, eadem causa certissime et absque ulla dubitatione potuerit inueniri. Leuiterque patebit aspicientibus et discentibus. Fecerunt igitur . IX. literas, quarum figure sunt he . . . . (s). est quoque diuersitas inter homines in figuris earum: sit autem hec diuersitas in figura quinte litere et sexte, septime quoque (1) La lacuna indicata con quattro punti nelle linea 25 della presente pagina trovasi anche nel sopraccitato Codice Ii. 6. 3 della Biblioteca deliUniversita di Cambridge (carta 102 recto, lin. 18). et octaue. Set in hoc nullum impedimentum est. Sunt enim note signantes numerum, et he sunt figure in quibus est illa diuersitas . . . . (1).