# De numero Indorum 22

Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/22

Cumque multiplicaueris id quod exiuit tibi de diuiso, idest quinque, in eo super quem diuidis que sunt x., redibit numerus primus, idest L. Cum ergo diuideremus .X. secunda super .v. minuta, exiuit quod debetur uni, idest duo secunda: et cum multiplicaremus duo secunda, hoc est quod exiuit nobis ex diuisione, in eo super quod diuisimus que sunt v. minuta, facta sunt .x. secunda, et hec est probatio diuisionis. Item cum uolueris diuidere X. minuta super v. tercia, uerte minuta in tercia, eruntque .XxxVI. milia tercia; diuidesque super v. tercia, et erunt .VII. milia ducenti gradus, et hoc est quod debetur uni. Cumque hoc uolueris probare, multiplica vII. milia ducentos gradus in v. tercia, et exibunt .XXXVI. milia, que cum diuiseris per LX., exibunt .vi. centa secunda; et cum iterum diuiseris .vI. centa secunda, exibunt decem minuta. Cum uolueris constituere numerum integrum et fractiones, pone numerum integrum in altiori differentia: deinde ponc quicquid fuerit ex differentia prima que sunt minuta sub numero integro, et secunda sub minutis; et similiter tercia sub secundis, et cetera que uolueris ex differentiis. Cuius rei exemplar est. Quod cum uellemus constituere .xII. gradus et XXX. minuta, XL. quoque .vI. secunda, et L. quarta, constituimus XII. Post hec posuimus sub eis .xxx. in differentia minutorum; et sub XXX. XLV. in differentia secundorum. In differentia uero terciorum posuimus circulos, quare carebat terciis, et ut sciremus quare adhuc restabant quarta. Deinde posuimus sub circulis quinquaginta in differentia quartorum; et hec est figura eorum. Et similiter uniuersas differentias fractionum sub se inuicem; et quotienscumque collecta fuerint in aliqua mansione LX., uel plus, ponemus in loco eorum, idest in eorum differentia quicquid residuum fuerit super LX.; et faciemus de omni .LX. unum.

---

Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
