# De numero Indorum 3

Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/3

Et iam patefeci in libro algebre et almucabalah, idest restaurationis et oppositionis, quod uniuersus numerus sit compositus, et quod uniuersus numerus componatur super unum. Vnum ergo inuenitur in uniuerso numero; et hoc est quod in alio libro arithmetice dicitur. Quia unum est radix uniuersi numeri, et est extra numerum. Radix numeri est, quare per eum inuenitur omnis numerus. Extra numerum uero est, quare inuenitur per se, idest absque alio aliquo numero. Reliquus autem numerus sine uno inueniri non potest. Cum enim unum dicis, inuentione sui non indiget alio numero. Reliquus autem numerus indiget indiget (sic) uno: quare non potes dicere duo uel tria, nisi precedat unum. Nichil aliud est ergo numerus, nisi unitatum collectio; et hoc quod diximus non potes dicere duo uel tria, nisi precedat unum: non de uoce diximus, ut ita dicam, set de re. Non enim possunt esse duo uel tria, si unum auferatur. Vnum uero potest esse absque secundo uel tercio. Igitur nichil aliud sunt duo, nisi unius duplicitas uel geminatio: et similiter tria nichil aliud sunt, nisi eiusdem unitatis triplicatio: sic de reliquo numero intellige. Set nunc redeamus ad librum. Inueni, inquid algorizmi, omne quod potest dici ex numero, et esse quicquid excedit unum usque in .ix., idest quod est inter .Ix. et unum, idest duplicatur unum et fiunt duo; et triplicatur idem unum, fiuntque tria, et sic in ceteris usque in IX. De inde ponuntur .x. in loco unius, et duplicantur X. ac triplicantur, quemadmodum factum est de uno, fiuntque ex corum duplicatione .xx., ex triplicatione .xxx., et ita usque ad xc. Post hec redeunt c. in loco unius, et (1) La lacuna indicata con quattro punti nella linea terza della presente pagina trovasi anche nel sopraccitato Codice li. 6. 5. (carta 102 recto, lin. 22). duplicantur ibi atque triplicantur, quemadmodum factum est de uno et .x.; efficiunturque ex eis .cc. et ccc. et cetera usque in occcc.

---

Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
