Latin
6
Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
in secunda differentia ponatur etiam unum quod sic . x. Similiter si fuerit cum c. alius numerus de his qui sunt infra cum, ponatur in differentia que sibi debetur. Quod ostendamus sub quodam exemplari, et dicamus quod esset numerus . ccc. xxv. Quem cum uellemus ponere in suis differentiis, posuimus ita. Incepimus a dextera scriptoris, et posuimus in prima differentia . v. ; in secunda, eundo uersus sinistram partem scriptoris, xx. ,et in tercia differentia . ccc. ,unumquemque numerum in differentia sua, idest unitates in differentia unitatum, que est prima; et decenos in differentia decenorum, que est secunda. Centenos uero in differentia centenorum, que est tercia; et hec est figura . 335. :et similiter erit in aliis differentiis secundum hunc ordinem, idest quocienscumque augmentatus fuerit numerus et creuerint differentie, ponatur unumquodque genus numeri in sua differentia que debetur ei. Cum autem collecti fuerint in aliqua differentiarum X. uel plus, erigantur ad superiorem differentiam, et fiat de unoquoque x. in superiori differentia unum. Rursum si fuerit in eadem differentia, ad quam peruenerit numerus ascendendo, alter numerus addatur desuper, et colligantur insimul: et si fuerint in eo . X. uel plus, fiat de unoquoque . x. unum, et erigatur ad superiorem differentiam, idest si collecti fuerint in prima differentia decem, fiat de eis unum, et ponatur in secunda differentia: et si in eadem differentia similiter fuerit numerus, iungatur ei: et si fuerint ibi . x. ,fiat de eis unum, et erigatur etiam ad terciam differentiam. Verbi gratia. Si in prima differentia, que est differentia unitatum, habueris . x. ,fac de eis unum, et pone ipsum in secunda differentia. In prima uero differentia pone circulum sicut diximus, ut ostendatur duc esse differentie. Si uero fuerint . xI. ,fac de x. unum, et pone eum in secunda differentia ut supra, et dimittè unum in prima. Si autem inueneris in secunda differentia, ubi posuistis ipsum numerum quem fecisti de x. ,aliquem numerum, iunge eum cum illo. Et si fuerint . X. uel plus, fac de x. unum, et iterum pone eum in differentia tercia; et quod remanserit infra . x.