Latin
110.4 to 110.6
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 110.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua autem erit a. Item diuisi io in duas partes, et multiplicaui unam earum in se, et quod prouenit multiplicaui per /2; et id quod prouenit, fuit 100, scilicet quadratus de 10; sic facies: pone pro ipsa positam rem, quam multiplica in se, ueniet census; que multiplica per 3 2, uenient census 5 2, qui equantur 100: diuide ergo 100 per /2, uenient 36; quibus equatur census: quare radix eorum, que est 6, est una ex duabus portionibus; et sic perducta est hec questio ad secundam regulam, in qua census equatur numero. Item diuisi io in duas partes, et diuisi maiorem earum per minorem; et id quod prouenit fuit /2; sic facies: pone rem pro una ex suprascriptis portionibus. Quare alia erit 10, minus re; et diuide io, minus re in rem, quia ex ipsa diuisione ueniunt? 2: multiplica diuisorem per /2, uenient res 3 2, que equantur 10, minus re: adde ergo rem utrique parti, et erunt res ¼3, que equantur 10: diuide ergo 1o per numerum rerum, scilicet per 3 3, ueniet quod una res equabitur tribus denariis. Quare una ex suprascriptis portionibus est 3; a quibus usque in io sunt 7 pro alia portione; et sic reducta est hec questio ad terciam regulam, ubi radices equantur numero. Diuisi in duas partes 12, et multiplicaui unam earum per 27; et quod prouenit fuit equale quadrato alterius partis; sic facies: pone rem pro una partium, remanebunt 12, minus re, pro alia; quibus multiplicatis per 27, faciunt 324, minus 27 rebus: et multiplica rem in re, scilicet primam partem in se, proueniet census, qui equatur denariis 324, minus 27 rebus: quibus rebus additis utrique parti, ueniet census et 27 res, que equantur denariis 324; et sic reducta est hec questio ad unam ex tribus compositis regulis, ad eam uidelicet, in qua census, et radices equantur numero.