# Liber abaci 166-2

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/166-2

Cym autem uis super aliquem datum numerum colligere numeros quoteumque ascendentes ab ipso dato numero equaliter, ut per ascensionem unitatis, uel binarii, uel ternarii, uel alterius cuiuslibet numeri, dimidium multitudinis cunctorum numerorum in collectione positorum per coniunctum extremis multiplica; uel dimidium summe extremorum, scilicet primi et ultimi numeri, per numerum multitudinis numerorum ducas, et habebis propositum. Verbi gratia: uolo colligere super 7 numeros, qui ascendunt per ternarium ab ipso septenario usque in 31, ut 1, et 10, et is, et deinceps usque in 31. Multitudo quidem numerorum predictorum est 9, hoc est quod nouem numeri sunt in predicta collectione; ex quibus unus est septenarius. Reliqui autem sunt octo, qui habentur ex tertia de 24, que remanent de 31, extractis in 7. Coniunctum itaque ex extremis, scilicet de 7, et s1, et ss: quare si multiplicaueris dimidium de 9 per as, uel dimidium de as per 9, reddunt 171 pro summa collectionis nouem positorum numerorum: per hanc quidem regulam possunt inueniri collectiones subscripte; quas etiam demonstrabimus alio modo. De eodem alio modo.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
