# Liber abaci 166

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/166

Ideo oportet mutare consolationes: fiat itaque consolatio tertia ex columbis, et passeribus; et habebis aues 1, scilicet columbas s, et passeres 4: remanebunt pro quarta consolatione aues s, scilicet turtures 4, et perdix i: deinde in omnibus similibus questionibus debes mittere primam consolationem, et secundam uel tertiam, et quartam semel; et tunc studeas supplere summam quesitam, secundum quod fors ceciderit cum aliqua, uel aliquibus ex ipsis. Verbi gratia: ponamus summam prime consolationis, et secunde semel, erunt aues 14; quibus extractis de 30, remanent 16 ad consolandum, in quibus cadit semel prima consolatio, et quarta, seu ter secunda consolatio, et tertia semel: ergo in ipsis so auibus cadit prima consolatio bis; bis et secundam, et quartam semel; et sic habebis perdices 7, et columba i, et turtures 6, et passeres 16. Vel mittamus semel in ipsis 3o auibus tertiam et quartam consolationem; et erunt aues 12: quibus extractis de so, remanent aues is, in quibus cadit semel prima consolatio et tertia uel quarta consolatio ter, et secunda semel; et sic habebis perdices 4, columbas 6, turtures 4, passeres 16: et sic possunt consolari diuersis modis; cum genera sint 4, uel plura. Et nota, cum ex aliquo genere auium ponatur auis 1 pro denario 1, tunc leuissima est questio; quia relinques ipsum genus; et de reliquis facies consolationes, quas mittes supplendo summam quesitam de genere relicto. Incipit Capitulum duodecimum. CApitulum itaque duodecimum de questionibus abbaci in partes nouem diuidimus. Quarum prima est de collectionibus numerorum, et quarundam aliarum similium questionum 70. Secunda de proportionibus numerorum 71 § per regulam quarte proportionis 73. Tertia de questionibus arborum, atque aliarum similium, quarum solutiones fiunt. Quarta de inuentione bursarum 89. Quinta de emptione equorum inter consocios, secundum datam proportionem 96. Sexta de uiagiis, atque eorum questionum, que habent similitudinem uiagiorum questionibus 110. Septima de reliquis erraticis, que ad inuicem in eorum regulis nariantur 119. Octaua de quibusdam in diuinationibus 133. Nona de Duplicatione scacherii, et quibusdam aliis questionibus 136. Expliciunt partes xIIn capituli. Incipit pars prima de collectionibus numerorum.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
