Latin
167.1 to 167.4
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 167.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si uis colligere aliquot numeros, qui ordinate ascendunt aut per ascensionem unitatis, incipiendo ab uno; uel per ascensionem binarii, incipiendo a 2; aut per ascensionem alicuius alterius numeri, incipiendo ab ipso, ultimum numerum per primum diuide, et exeunti ex diuisione unum adde; et quod prouenerit serua; ipsumque per dimidium ultimi numeri, uel ultimum numerum per dimidium seruati multiplica. Verbi gratia: uolo colligere omnes numeros, qui sunt ab uno usque in 60: diuidam ergo s0 per 1, et exeunti super addam 1, erunt 61; que multiplicabo per dimidium de c0; uel co multiplicabo per dimidium de 61, uenient isso pro summa dicte collectionis. Similiter si a binario colligere uis numeros, qui ascendunt per binarium usque in 60, hoc est pares numeros, diuide so per 2, et super adde i, erunt 31, que multiplica per dimidium de 60. Similiter si uis colligere a s usque in so, ascendendo per ternarium, ut 3, et 6, et 9, unum plus tertia parte de co, scilicet 21, per dimidium de co multiplica, erunt 639; et intelligas in reliquis similibus. Nam si in partes numeros tantum, incipiendo ab i usque in alium quemlibet numerum colligere uis, potes per regulam priorem procedere. Vel quod idem est, dimidium summe extremorum in se multiplica, et habebis propositum. Verbi gratia: ut si uis colligere impares numeros, qui sunt ab 1 usque in 19; dimidium summe coniunctionis extremorum, scilicet i0, in se multiplica, scilicet in numerum multitudinis ipsorum numerorum. Nam inpares numeri, qui sunt ab 1 usque in 19, sunt decem; exibunt 100 pro dicta collectione. Si autem uis habere summam quadratorum omnium numerorum per ordinem, qui sunt a quadrato unitatis, scilicet ab uno usque in quadratum alicuius numeri, ut dicamus usque in quadratum decenarii, cuius quadratum est 10o; pone 10 ex parte, et ante ea pone numerum sequentem, scilicet 11; et coniunctum ex eis, scilicet 21, ponc sub ipsis: et multiplica io per 11; que per 21, et diuides summam per 6, et per i quod est differentia inter i0, et 11; et habebis 2ss pro dicta summa; et erit semper possibile euitare in his 6, in quibus sit diuisio.