# Liber abaci 18.4-5

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 18.4 to 18.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/18.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/18.4

Et ita si numeros in corde retinere sciue (sic) sciuerit et que ad modum edocetur proegreditur (sic) leuius quam in tabula, poterit multiplicationes quorumlibet numerorum secundi gradus ettertij cordetenus in manibus inuenire. Incipit capitulum tertium de additione integrorum numerorum. Cym autem quoslibet numeros et quotcumque quis addere uoluerit, collocet eos in tabula, secundum quod in multiplicationibus numerorum prediximus, hoc est primum gradum cunctorum numerorum quos addere uoluerit sub primo ipsius qui ante in iunctionem positus fuerit. Et secundum sub secundo, et deinceps qui secuntur. Et tunc incipiat in manibus colligere numeros figurarum que in primis gradibus cunctorum numerorum que in iunctionem positi fuerint, ab inferiori numero usque ad sulperiorem, ascendendo: ponat itaque unitates super primum gradum numerorum et decenas in manu reseruet, quibus decenis superaddat numeros qui in secundis gradibus extiterint, et ponat unitates super secundum gradum, et iterum decenas reseruet. Cum quibus collectionem tertii gradus numerorum super addat, et sic ponendo unitates, et decenas reseruando, gradatim numeros colligendo, potest collectionem cunctorum numerorum usque ad insinitum habere.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
