# Liber abaci 263.5-7

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 263.5 to 263.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/263.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/263.5

Et hoc facimus; quia 24 est numerus, qui de uiagio in uiagium per eorum lucra surgit in 120 in quarto uiagio. Et quia proponitur ei in fine suum remansisse capitale; ideo extrahenda sunt 24 de 120, remanent 96; que 96 habentur loco numeri, de quo fiunt expense; et 120 habentur pro eodem numero, et pro capitali ipsius, scilicet loco eorum. Et quia de / 20, et de eorum lucro proueniunt omnes expense; quia cum capitale ipsius sit / 20, nil ei remanet post expendia; ideo 2 20 similes sunt de 96. Vnde est sicut o6 ad 120, ita 320 est ad numerum seruantem capitale, et expensas. Quare multiplicanda sunt /3 20 per 120; que multiplicatio est 2410, que diuidenda sunt per o6, ut superius fecimus. Rursus si proponatur, ipsum lucratum esse denarios 20: quia ut dictum est de 24 lucratur o6; ergo sicut 96 sunt ad 24, ita 20 sunt ad eorum capitale. Quare multiplicabis 20 per 24; et diuides per 96, hoc est accipies? de 20, exibunt 3, que adde cum 1/, 25, erunt / 30. Adhuc lucrum sit idem de uiagio in uiagium; et capitale ipsius sit ? 20; et expendium secundum sit 3, plus primo. Expendium quoque tercium sit 2, plus secundo: quartum uero expendium sit 2, plus tercio. Et queratur expendium uniuscuiusque uiagij. Inuenies supradicto modo 120, et c0, et io, et 3o, et 21. Post hec multiplica ] 20 per 120, erunt 2440, que serua; et 3, in quibus secundum expendium excedit primum, multiplica per io, que habentur loco capitalis secundi expendij, erunt 120; et s, in quibus tercium expendium excedit primum, multiplica per 30, erunt 150.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
