# Liber abaci 27

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/27

Et sic semper prescripto ordine superfluum sequenti figure cupulando, et numerum, qui ex diuisione prouenerit, ponendo et superfluum superius describendo gradatim usque ad primam figuram numeri deuenerit procedendo. Nam cum sepe contigerit, quod figure in quibus numeri diuidentur maiores ultimis figuris ipsorum numerorum extiterint, tunc cum non ualeant ipse per ipsas diuidi, incipiat diuisionem ab ultimis, et a consequentibus figuris; et diuidat eas prescripta ratione copulatas, et diuisiones ponat sub penultimis, et de superfluis uadat usque ad finem, ut prediximus, operando: si superfluum quinque non fuerit, diuidat tantum ipsam figuram, quousque superfluum inuenerit, que copulari edocetur: et si ipsam diuidere non poterit, ideo quia sit minor ipsa, per quam diuiditur, ponat sub ipsa zephyrum, et totam ipsam tanquam superfluum consequenti figure copulando adiungat; et sic habebit quarumlibet dictarum diuisionum quantitates. UT si uoluerit diuidere 365 per 2, describat 2 in quadam parte tabule, et desuper protrahat uirgulam, et alia 2 ponat sub s, et incipiat diuidere 3 per 2, scilicet ultimam figuram, dicens / de s est 1, et remanet 1: describat 1 sub eisdem s et 1 quod remanet describat superius, ut in prima descriptione cernitur; et remanente i copulato cum 6, que sunt iuxta ultimam dictam figuram, facient 16: accipiat ¼ de i6 quod est 8; ponat ergo s sub s antepositum, i sub 3, ut in secunda descriptione cernitur; et cum nichil sit superfluum in diuisione de 16, diuidat 5 per 2, exibunt 2 et remanet 1: describat 2 sub s et i quod remanet scribat super posita 2 que ex parte cum uirgula seruare iussimus; et erit medietas unius integri: et ante ipsum 1/ describat numerum exeuntem ex diuisione, scilicet 1s2, ut in ultima descriptione patet. Nam rupti uel fracti semper ponendi sunt post integra, quamnis prius integra quam rupti pronuntiari debeant. Et notandum rursus, quia quando aliquis numerus diuisus est per aliquem numerum, tunc ex multiplicatione diuisoris in exeuntem prouenit diuisus numerus. Vt si 40. diuidantur per 4., ueniunt 10. Quare si multiplicamus 4. per io quadraginta, scilicet diuisum numerum faciunt. Similiter si multiplicabunt / 182 per 2, scilicet exeuntem numerum per diuisorem, prouenient 365, scilicet numerus diuisus. Irem si eadem 36s per 3 diuidere uoluerit, describat 3 sub s et diuidat 3 per 3, exibit 1., quod ponat sub 3. Item diuidat 6 per 3, exibunt 2 que ponat sub s; et diuidat 3 per s, exibit i et remanent 2. : ponat 1 sub ; et 2 super uirgulam de s ex parte seruata, et ante ipsum ponat numerum exeuntem ex diuisione, scilicet 121 et sic habebitur 3 121 pro quesita diuisione, ut hic ostenditur. Et notandum quod numerus qui diuiditur uocatur diuisus uel diuidendus; et numerus qui diuidit uocatur diuidens, uel diuisor; et numerus qui prouenit ex diuisione uocatur procedens uel exiens. Diuisio 1846 per 4.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
