# Liber abaci 303.4-6

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 303.4 to 303.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/303.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/303.4

Et summam, quam ex quaternarijs collegeris, adde cum dicta unitate, uel cum binario, uel ternario; et habebis propositum numerum. Verbi gratia: ponatur, quod posuerit in corde suo 1; super quo si posuerit dimidium ipsius, erit unum, et dimidium; ex quo dimidio, si fecerit 1, erunt 2. Et tu pro ipso dimidio retine in manu 1. Rursum si posuerit dimidium ipsorum 2 super ipsa 2, erunt 3. In quibus, cum non concurrat fracta medictas, et quia non inde potest tibi dare 9, cognoscitur, quod ipse tantum posuit in corde suo unum. Vnde si in utraque positione ruptum ueniret, et o inde tibi dare non posset; cognosceres, quod ipse in corde 3 posuisset. De eodem. Item ponatur, quod posuisset in corde suo 10; super que si posuerit dimidium ipsorum quod est 3, fiunt 13. In quo numero, cum non sit medium fractum, si superaddideris dimidium ipsius, id est / 7, erunt 322; ex quo / si feceris 1, erunt 23. Et tu pro 5, cum sit in secunda uice, retine 2. Et quia de 23 non potest tibi dare nouenarium, nisi bis. Retine bis 4 pro ipsis duobus 3; et sic scies, quod io posuit in corde suo, Item ponatur, quod in utraque positione fractio numeri sit; pro quibus fractionibus seruabis 3: et ponatur, quod ex summa, quam in sine habuit, possit tibi dare quater 9; pro quibus retinebis quater s id est i6; et tunc cognosces, quod posuit in corde suo 19. Item alia regula de eodem.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
