Latin
321.1 to 321.4
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 321.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
:quare errores earum erunt addentes; et sit numerus g. I. error prime positionis, et g. k. secunde. Oportet itaque, ut sit sicut Tk. ad A.g. ,ita . c. f. notus ad . e. b. ignotum. Quare superius in primo modo multiplicamus A.g. ,silicet errorem secundum, per c. f. ,silicet per differentiam positionum, et diuidimus summam per numerum I. K., silicet per differentiam errorum, et habemus numerum b. c. ; quem extraximus ex a. c. ,silicet ex positione secunda, et remanet numerus a. b. :set secundum alium modum multiplicamus numerum g. I. per numerum . a. c. ,silicet errorem primum per positionem secundam: et extrahimus inde multiplicationem numeri A.g. in numerum a. f, silicet erroris secundi in positionem primam; et quod remanet diuidimus per numerum T.K., silicet per differentiam errorum, et habemus similiter notum numerum a. b. ,qui erat ignotus; et hoc fuit, quia cum multiplicatur numerus g. I. in numerum a. c. ,silicet error primus in positionem secundam, tunc multiplicantur numeri . g. k. ,et K. I. in numerum a. c. :set cum multiplicatur numerus k. I. in numerum a. c. ,tunc multiplicatur numerus . K.I. in numeros . a. b. ,et b. c. Nam multiplicatio . k. T. in . b. c. equatur multiplicationi g. k. in . e. f. ; cum sit sicut Tk. ad R. g. ,ita f. e. ad . e. b. :ergo cum multiplicatur numerus g. I. in numerum . a. e. ,tunc multiplicatur numerus . g. k. in numeros . a. c. ,et c. f, hoc est in totum numerum a. f; et numerus k. I. in numerum a. b. Quare si ex ductu g. I. in a. c. ,silicet primi erroris in positionem secundam, auferatur multiplicatio . g. k. in af. ,silicet erroris secundi in positionem primam, remanebit multiplicatio numeri K. I. in numerum ab. ; que multiplicatio cum diuiditur per K. T., silicet per differentiam errorem (sic), prouenit numerus a. b. ,silicet solucio questionem; et hoc uolui demonstrare. Iterum adiaceat numerus . a. b. ignotus, qui sit solutio alicuius questionis, que solui possit per elchataieym; et ex ipso accipiatur numerus . a. g.