Latin
33.1 to 33.4
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 33.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et copulabis 2 cum antecedente figura, scilicet cum s que sunt in primo gradu, facient 26, que diuidet per 19, ut ita dicamus, exibit i et remanent 7: ponet 1 in primo gradu exeuntis numeri, scilicet sub s, et remanentia 7 ponat super uirgulam de 19, que debent ex parte seruari; et exeuntem numerum, scilicet 9τ1, ponet ante ipsam uirgulam; et sic habebit pro quesita diuisione 1 oτ1, ut in hac ultima descriptione ostenditur. DEmonstrata quidem materia in habendo arbitrium in positione figurarum, cum per 17 et per 19 numeros diuidimus; nunc uero ostendimus qualiter habeatur arbitrium in ponendis figuris, cum per reliquos asam qui sunt infra centum diuidere uoluerimus. Et hic est modus; quia sicut cum diuidimus per 17 uel per io, accipimus medietatem ex diuidendis numeris, prima figura relicta et quinque, uno amplius: ideo quia 17 et 19 minus sunt de 20, ut prediximus; ita cum diuiserimus per 23, accipiemus medietatem, uel quinque, uno minus, quia 23 plus sunt de 20; et sic cum diuiserimus per 29, debemus accipere tertiam et quinque, i plus: ideo quia 29 minus sunt de 3o, quibus propriora sunt quam aliis decenariis. Et cum diuiserimus per 31, debemus accipere tertiam, et quinque, uno minus. Et sic eodem modo cum diuiserimus per 37, debemus accipere quartam et quinque, plus. Et cum per A1 uel per 43, debemus accipere quartam uel quinque minus. Et cum diuiserimus per 47, debemus accipere quintam et quinque, i plus. Et cum per 33, quintam et quinque, i minus; et cum per 59, sextam uel plus. Et cum per 61, sextam uel uno minus. Cum per 67, septimam uel uno plus. Cum per τi uel per 73, septimam uel uno minus. Et cum per 79, debemus accipere octauam, uel plus. Et cum per sa, octauam uel minus. Et cum per so, debemus accipere nonam, uel plus. Et cum per 97 diuiserimus, debemus accipere decimam diuidendorum numerorum, una figura relicta, uel quinque, uno plus. Vnde cum quis diuiserit quoslibet numeros per quemlibet prescriptorum numerorum; et ignorauerit utrum debeat dare plus uel minus quam diximus, ponat ipsam partem que ei superius declaratur, et multiplicet ipsam partem per numerum diuisorem; et si multiplicatio maior fuerit diuidendi numeri, detur unum minus.