# Liber abaci 331.1-4

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 331.1 to 331.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/331.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/331.1

Ergo debuit recipere libras 6, et soldos s in illis 4 mensibus; et debuit dare pro pensione libras 10, scilicet soldos 22, plus quam recipere debuit: quare pones, ut ipse tenet domum in secunda positione mensibus s, in quibus debuit recipere libram 6, et soldos s inter capitale, et usuram; et debuit dare pro pensione libras 1] 7, scilicet soldos 24, plus quam hoc, quod debuit recipere. Nam in prima positione fuerunt plus soldi 72. Quare pro uno mense, quem minuimus, adpropinquauimus soldos 4s, scilicet differentiam, que est a soldis 73 usque in soldis 24; et restant nobis ad adpropinquandum ipsi soldi 24. Quare multiplica i per 21, et diuides per as, exibit ¼ unius mensis: quo extracto de mensibus 3 secunde positionis, remanent menses /3 2; et tantum debuit ipse tenere domum pro ipsis libris 6. Verbi gratia: usura de libris 6 in illis mensibus 32 sunt soldi s; cum quibus iunctis illis libris 6, faciunt libras 6, et soldos 3, scilicet quantitatem pensionis ex illis mensibus / 2; et hoc uolumus. Qvidam duxi in quadam naui ad naulum fasces i1 equali pretio; ex quibus dedit nauclerio fascium 1 pro instituto naulo; et nauclerius reddidit ei soldos 14 pro hoc, quod fascis ualebat plus naulo. Quidam uero, qui duxerat in eadem naui fasces 1s eiusdem pretij, dedit similiter nauclerio pro suo naulo fascium 1; et nauclerius reddidit ei soldos s. Queritur pretium uniuscuiusque fascis; et quid de unoquoque fascio daretur naulum. Pone ergo, quod naulus unius fascis esset soldj 6. Quare primus homo debuit dare naulum de suis i1 fascibus soldos 66; cum quibus additis soldis 14, quos nauclerius reddit ei, reddunt soldos so pro pretio uniuscuiusque fascis. Secundus uero debuit dare naulum ex suis is fasciis soldos 9o suprascripta ratione; quibus additis cum soldis e, quos nauclerius ei reddidit, reddunt soldos a6 pro pretio uniuscuiusque suorum fascium, qui sunt soldi 16, plus pretio fascis primi hominis.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
