# Liber abaci 331.5-8

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 331.5 to 331.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/331.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/331.5

Quare minuatur naulum in secunda positione; et ponatur, quod sit soldi 4; qua ratione naulum de ii fascibus primi hominis est soldi 44; cum quibus additis soldis 14 suprascriptis, reddunt pro pretio fascis soldos 38. Naulum uero de fasciis 15 secundi hominis est soldi co; cum quibus additis soldis s, quos nauclerius reddidit ei, reddunt pro pretio sui fascis soldos 66, scilicet soldos s, plus pretio fascii primi hominis: ergo in secunda positione pro illis soldis 2, quos minuimus de naulo cuiuslibet fascis, adpropinquauimus differentiam, que est a soldis is usque in soldis s; que differentia est soldi s; et restant nobis ad adpropinquandum alii soldi s. Quare multiplicabis suprascriptos soldos 2 per soldos s, qui restant ad adpropinquandum; et diuides per soldos s adpropinquatos, exibunt alii soldi 2: quibus extractis de soldis 4 secunde positionis, remanent soldi 2 pro naulo uniuscuiusque fascis; quos multiplica per fasces i1 primi, et superadde multiplicationem de soldis 14, quos nauclerius reddidit ei, reddunt soldos a6 pro pretio cuiuslibet fascii. Verbi gratia: naulum de is fasciis secundi hominis est soldi 30; cum quibus additis soldis c ei a nauclerio redditis, reddunt similiter soldos s6 pro pretio uniuscuiusque suorum fascium, ut opportet. Sex homines habebant denarios; ex quibus quinque per ordinem sine primo habebant denarios 73; sine secundo denarios τo; sine tercio denarios 61; sine quarto denarios 64; sine quinto denarios 34; sine ultimo denarios 3o; queritur, quot unusquisque habuit: pone, ut ipsi habeant denarios so; ex quibus extractis sex numeris per ordinem prescriptis, remanent primo homini denarii3; secundo 10; tercio i3; quarto 16; quinto 25; sexto so; quibus insimul iunctis, faciunt denarijs i00, scilicet denarios 20, plus posita summa. Vnde cognoscimus, ipsam summam esse nimis magnam: quare ponamus eam in secunda positione 1 minus, scilicet τ9; ex quibus extractis sex numeris prescriptis, scilicet 75, et 1o, et reliquis, remanebunt primo homini 4; secundo 9; tercio 13; quarto is; quinto 23; sexto 29; quibus insimul iunctis, cum faciant 94, scilicet 15, plus posita summa in secunda positione, cognoscimus iterum, ipsam summam adhuc maiorem esse neritate. In prima positione fuimus longe 20; in secunda 13: ergo per unum denarium, quem minuimus, adropinquauimus ueritati denarios 3; qua ratione uolumus adpropinquare ipsos denarios 13, qui restant ad adpropinquandum.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
