Latin
331.9 to 331.11
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 331.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde multiplica 1 per i3, et diuides per s, exibunt denarii s; quibus diminutis de denarijs 79 secunde positionis, remanent pro summa denariorum illorum 6 hominum 76; de qua extractis per ordinem sex numeris suprascriptis, remanet primo homini denarius 1; secundo 6; tercio 9; quarto 12; quinto 22; sexto 26; quibus insimul iunctis, reddunt ipsam, et eandem summam 76, ut opportet. De duabus auibus. Dve aues erant super altitudinem duarum turrium; quarum una erat alta passibus 40, altera so; et distabant in solo passibus so; et uno ictu descenderunt pari uolatu ad centrum cuiusdam fontis; et pariter uno momento ad ipsum deuenerunt, qui erat inter utramque turrim. Quod uno momento mouerunt, et uno momento iunxerunt; nichil aliud est, nisi quod recte linee, que descendunt a summitatibus turrium usque centrum fontis, sunt ad inuicem equales: quare, sicut in geometria aperte monstratur, multiplicatio longitudinis cuiuslibet illarum turrium in se ipsa addita cum multiplicatione spatii soli, quod est ab ipsa turri usque ad centrum sontis, in se ipsum, faciunt quantum multiplicatio recte linee in se ipsa, que ascendit a centro fontis usque ad altitudinem ipsius turris: his itaque cognitis, pone, ut centrum fontis distet a maiori turri passibus quilibet, ut dicamus 1o; et multiplica io in se, erunt s00; que adde cum multiplicatione altitudinis maioris turris in se ipsa, scilicet cum 1600, erunt 1709, que serua; et multiplica residuum spatii, scilicet 10 in se ipsa, cum sint differentia centri illius a minori turri, erunt 1600; que adde cum multiplicatione minoris turris in se, scilicet cum 900, facit 2500, quam debent esse 1700, sicut fuerunt alie due multiplicationes: ergo in hac positione sumus longe a ueritate soo, scilicet distantia, que est a 17oo usque in 2500: quare clongabis centrum fontis a maiori turri: elongetur quidem passibus; ultra primam positionem, scilicet passibus is longe ab ipsa maiori turri; et multiplica is in se, erunt 223; que adde cum multiplicatione maioris turris, scilicet cum i600, erunt is25.