# Liber abaci 369.1-4

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 369.1 to 369.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/369.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/369.1

Et quia non comunicantur quadrati radicum supra scriptarum in proporcione quadratorum, non possunt reddigi in paucioribus nominibus, sicuti faciemus in hac alia multiplicatione, in qua uolumus multiplicare s, et radicem de s in 6, et radicem de 32; quia s, et 32 sunt inter se sicut quadratus numerus ad quadratum numerum: id circo diuide 32 per s, uenient 4, quorum radis est 2; et tot radices de s est una radix de 32. Ergo uis multiplicare s, et unam radicem de s per 6, et duas radices de s; multiplicabis ergo s per s, et unam radicem per duas, erunt 30, et duo quadrati radicis de s, scilicet i6; que eciam habebis, cum multiplicaueris s per 32, et ex summa acceperis radicem: adde ergo so cum 16, erunt is; et multiplica s per duas radices de s, et s per unam radicen de s, egredientur ex his duabus multiplicationibus sexdecim radices de s; quibus additis cum 46, erunt 16, et una radix de 20i8 pro summa quesite multiplicationis. Irem si uis multiplicare 7, et radicem radicis de io per s, et radicem radicis de 12; multiplicatis siquidem 7 per s, et radicem radicis de io per radicem radicis 12, et 7 per radicem radicis de 12, et s per radicem radicis de 10, uenient integra 56, et octo radices radicis de io, et vij. radices de 12, et una radix radicis de 120: et non possunt dici in pautioribus nominibus, cum proportio de io ad 12 non sit sicut quadratus numerus ad quadratum numerum: nec eciam sint medie numerum contiinentes. Vnde si uis multiplicare s, et radicem radicis trium per 9, et radicem radicis de 27, mul tiplica s per 9, et per radicem radicis de 27, et multiplica per radicem radicis trium; et radicem radicis trium multiplica per radicem radicis de 27, uenient 72, et s radices radicis de 27, et nouem radices radicis de s, et una radix radicis de si, scilicet 3: quibus 3 additis cum 72, faciunt 7;; que habentur cum radice radicis de 19683, cum radice radicis de 110592 pro summa quesite multiplicationis. Sunt enim nouem radices radicix (sic) trium una radix radicis de 19683.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
