Latin
384
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 384
Unproofread scanNot analysed yet
Explicit de inuentione radicum cubicarum. Incipit de multiplicatione earumdem inter seSi uis multiplicare radicem cubicam de 1o per radicem cubicam de c0, multiplica 10 per 60, erunt 2400; quorum radix cubica est id quod queris; et si uiss multiplicare per radicem cubicam de 90, cubica 3, erunt 123. Ergo uis multiplicare radicem cubicam de 123 per radicem cubicam de 90. Quare multiplicabis 123 per oo; et eius quod prouenerit radix cubica est illud quod queris. Et si uis multiplicare duas cubicas radices de 20 per tres radices cubicas de 10, reddige eas ad radicem cubicam unius numeri sic: pro duabus radicibus de 20 cubica 2, erunt s; que multiplica per 29, erunt 160; quorum radix cubica equatur duabus radicibus de 20. Similiter pro tribus radicibus de so cubica s, erunt 27; que multiplica per 40, erunt toso; quorum radix cubica habetur pro tribus radicibus de 40. Multiplica ergo i60 per 1os0; et eius quod prouenerit radix cubica, erit illud quod queris. Item si uis multiplicare radicem cubicam de 20 pro aliquid (sic), unde proueniat aliquis numerus datus, ut dicamus io0; cubica 1o, erunt 1000; que diuide per 20, exibunt so; quorum radix cubica est id quod queris Et si uis inuenire duas radices cubicas numerorum non cuborum, que insimul multiplicato (sic) faciant numerum ratiocinatum. Cubica unum numerum qualem uis, et inuenias duos numeros, qui insimul multiplicati faciant ipsum cubum numerum. Cubice autem radices ipsorum duorum numerorum erunt quesita. Verbi gratia: cubicentur 6, erunt 216; et inuenias duos numeros, qui insimul multiplicati, faciat 216; eruntque 9, et 24; quorum radices cubice sunt quesita. Aliter! adiaceant duo numeri quadrati quauis (sic) sintque 4, et 9; et multiplica unum quenque ipsorum per radicem alterius, exibunt 12, et is; quorum radices insimilis (sic) multiplicate faciunt radicem cubi numeri, ut querebatur. Stuis diuidere radicem cubicam de ioo per radicem cubicam de 3, diuide i0o per 3, prouenient 20; quorum radix cubica est id quod queris. Et si diuiseris 3 per 100, prouenit 1/5, cuius radix cubica est id quod prouenit ex radece (sic) de 3 diuisa in radicem de 100. Et si uis diuidere s per radicem de 32, cubum de s, scilicet 312, diuide per 32, ueniet 16, quorum radix cubica est id quod queris. Et si uis diuidere radicem de so per 2, diuide so per cubum binarii, uenient 1o; quorum radix cubica est id quod queris. Irem si uis diuidere octo radices cubicas de 10 per tres radices cubicas de s; reddiges pluralitatem ipsarum radicum ad radicem unam, et habebis 5120 pro octo radicibus de 10; et pro tribus radicibus de s habebitur radix de 135 Explicit de multiplicatione radicum cubicarum. Incipit de diuisione earum inter se. Scias in additione, et disgregatione radicum cubicarum euenire ea, que inter radices eueniunt quadratorum, uidelicet quod quedam ex eis possunt inter se agregari, et disgregari, et quedam non.