Latin
413.1 to 413.3
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 413.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Divisi co in homines, et prouenit unicuique aliquid; et addi duos homines super illos; et per omnes ipsos diuisi co; et prouenit unicuique denarii 1/ 2, minus ex eo, quod prouenerat prius: sit numerus primorum hominum linea . a. b. ; et erigatur super ipsam secundum rectum angulum linea b. g. ,que sit illud, quod contingit unicuique illorum de prescriptis denariis co; et protrahe lineam g. d. equalem, et equidistantem linee b. a. ; et copuletur recta d. a; erit ergo spatium quadrilateri . a. b. g. d. 60, cum colligatur ex . a. b. in b. g. :deinde lineam ab. protrahe in punctum . e. ; et sit b. e. 2, silicet numerus hominem (sic) additorum: et signetur in lineam b. g. punctus f. ; et sit g f. /2, scilicet illud, quod diminutum fuit unicuique per additionem duorum hominum; et per punctum f. protrahatur linea hä. equalis, et equidistans linee . e. a. ; et conpuletur (sic) recta eh; eritque quadrilaterum h. e. a. i. 69, cum colligatur ex . a. e. in eh. ,silicet ex a. e. in b. f. ; que b. f. est id, quod prouenit unicuique ex denariis 60 in homines . aae. :ergo superficies . e. i. equatur superficiei . b. d. :ergo multiplicatio . g. b. in b. a. equatur multiplicationi e. a. in f. b. :quare ipse quatuor linee proportionales sunt: est ergo sicut g. b. prima ad f. b. secundam, ita . e. a. tercia ad b. a. quartam: quare si diuidatur, erit sicut g. f. ad f. b. ,ita le. b. ad b. a. ; et cum permutaueris, erit sicut g. f. ad e. b. ,ita f. b. ad b. a. :sed proportio . g. f. ad . e. b. est sicul 3 ad 4; ergo et f. b. ad b. a. est sicut s ad a: ergo f. b.