Latin
48.5 to 48.6
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 48.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde cum debueris multiplicare aliquem numerum per aliquem numerum, et debueris summam illorum per aliquem numerum, uel numeros diuidere, per quem, uel per quos aliquem numerorum illorum possis integraliter diuidere, studebis semper diuidere hos quos integraliter diuidere poteris, ante quam multiplices: deinde multiplicabis residuum numerorum ad inuicem, et diuides per ruptum, uel per ruptos qui remanebunt ex euitatione, quod in sequentibus demonstrare curabimus. Sed primum uolo demonstrare unde talis euitatio procedat. Quia ex multiplicatione de 23 in iis prouenit decuplum multiplicationis de /12 in 3 23, ut habetur per ea que in antecedente multiplicatione duximus. Ergo ex multiplicatione quinte partis de 23 in tis proueniet quinta decupli triplicationis de /12 in /23, scilicet diuisum ipsius multiplicationis: quare si multiplicetur quinta 23, scilicet; per dimidium de iis, scilicet per 59, prouenit ipsa multiplicatio de /12 in /23. De eodem. Ryrsus si uolueris multiplicare? is per /21, descriptis numeris ut hic ostenditur, multiplica is per s et adde 2, que sunt super ipsa 3, erunt tertie 41.