Latin
5
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 5
Unproofread scanNot analysed yet
Pnedictis figuris earumque gradibus secundum materiam superius descriptam cum frequenti usu bene cognitis, opportet eos qui arte abbaci uti uoluerint, ut subtiliores et ingeniores appareant scire computum per figuram manuum, secundum magistrorum abbaci usum antiquitus sapientissime inuentam. Que signa sunt hec. Curuatio auricularis digiti sinistre manus super medium nole 1. palme manus notat unum. Curuatio quidem eiusdem cum anulari similiter super mediam uolam duo, cum quibus curuatur medius tria. Curuatio autem anularis et medis 4 super mediam uolam. Curuatio uero medii tantum 5. Anularis 6. Positio quippe auricularis sursum super uolam 7, super quem locum cum ponitur auricularis et anularis notantur s: positio quidem eorumdem cum medio super eundem locum . 9. Cum ab extremitate indicis et pollice fit circulus in nodo pollicis, denotant 10. Cum pollex et index sunt extensi et tangunt se 20. Cum ab extremitate eorumdem sit circulus 30. Cum ponitur pollex super indicem in exteriori parte indicis 40. Curuatio pollicis super principium indicis 50. Curuatio indicis super curuatum pollicem 60. Curuatio indicis super extremitatem extensi pollicis 70. Curuatio itaque indicis super uirgulam extensi pollicis so. Item curuatio totius indicis in se 90. Centenaria quoque et miliaria fiunt in dextera manu eodem ordine, scilicet signum unitatis facit 100 in dextera manu; binarii quidem 200; decenarii autem mille, et signum nonagesimum facit 9000, ut in sequenti pagina (*)picttis (sic) manibus demonstratur. Componuntur itaque in manibus cum his signis omnes reliqui numeri qui sunt a decem usque in decem milia hoc modo: ex signo uigenarii, et ex signo ternarii componuntur 23; et ex signo trium milium et ex signo quingentarum componuntur in dextera manu tria milia quingenta, et sic intelligas in reliquis. (1) Nel suddetto Codice C. I. 2516 manca la intera carta, numerata 3, che doveva essere quella indicata colle parole s sequenti pagina, che trovansi nella linea 39 della carta 2 verso di questo codieè, e nella linea 22 della presente pagina 5. PRescriptas itaque in tabulis iunctiones et multiplicationes in manibus addiscendo semper utantur colligere, vt animus pariter cum manibus in additationibus et multiplicationibus quorumlibet numerorum expeditior fiat. Incipit capitulum secundum de multiplicatione integrorum numerorum. Capitulum secundum de multiplicationibus integrorum numerorum in octo partes diuidimus, ut differentie atque proprietates earum melius intelligantur.