Latin
63.4 to 63.5
Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 63.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Septimum itaque capitulum in partes sex diuidimus. In prima quarum addictionem unius uirgule cum alia, nec non extractionem unius uirgule de alia demonstrabimus et diuisionem unius uirgule per aliam. In secunda addictionem et extractionem duarum uirgularum cum duabus, et de diuisione earum ad inuicem. In tertia diuisionem integrorum numerorum per integros et ruptos et eorum contrarium. In quarta additionem et extractionem et diuisionem integrorum numerorum cum ruptis cum integris et ruptis. In quinta autem addictationes extractiones seu diuisiones partium numerorum cum ruptis edocebimus. In ultima quoque reductiones plurium partium in singulis partibus ostendemus. De aditione! cum ! Si uolueris addere? cum 1, hoc te dupliciter facere docemus: primum quidem secundum uulgi modum. Inuenias in quo numero reperiatur? et ę, qui numerus sic inuenitur: multiplica 3 per 4, que sunt sub uirgulis, erunt 12, in quibus reperiuntur 1/3; et ideo accipe tertiam partem eorum, que est 4, et quartam partem que est 3; et adde ea insimul, erunt 1; que diuide per 12, exibunt /z, hoc est septem partes duodecimis partibus unius integri. Irem aliter describe1!