# Liber abaci 8.5-8

Baldassarre Boncompagni, Liber abaci, 8.5 to 8.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/8.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/8.5

Verbi gratia: ut si iunximus figuras que sunt in summa multiplicationis, scilicet s et 3 et s et 9, et erunt 19, de quibus extrahe bis nouenarium, remanebit 1, ut pro pensa prediximus cum debere remanere: uel de dictis io dele o que sunt in primo gradu ipsorum, remanebit similiter 1. Et nota cum additis figuris de 37, scilicet 3 cum 7, tunc diuidis s7 per o, de qua diuisione remanet 1, sicut remansit ex io que procreata fuerint ex addictione s et 7, cum ex eis extracta fuerunt o: nam residuum quod remanet ex quouis numero diuiso per o, est summa que ponitur ex additatione omnium figurarum facientium ipsum numerum. Et notandum rursus, cum aliquis numerus diuiditur in partes, et una queque partium multiplicatur per aliquem numerum, sunt ille multiplicationes in unum collecte equales multiplicationi totius numeri diuisi in numerum, in quem multiplicate fuerunt omnes partes ipsius. Ergo multiplicationes de 36 per 37, et de 1 per 37 in unum coniuncte, equantur multiplicationi de 37 in 37. Sed ex multiplicatione de 36 in s7 prouenit numerus qui creatus est ex aliqua multitudine nouenariorum, cum ss sint concreta ex nouenariis. Quare numerus surgens ex 36 in 37, si diuisus fuerit per 9, nichil ex eo remanebit indiuisibile. Item multiplicatio de 1 in 37, est equalis summe multiplicationis de 1 in ss et de 1 in 1. Sed ex multiplicatione de 1 in 36 prouenit numerus qui integraliter diuiditur per 9: multiplicatio ergo de i in 1, scilicet 1, remanet indiuisibilis per 9. Ergo de a7 in 37 diuisa per 9 remanet 1, quod habetur ex collectione figurarum omnium que sunt in summa de 37 in 37, ut superius inuenimus: uel ex dicta summa prohice 9, remanebunt 136, de quibus deme s et 6 cum coniunta faciant 9, remanebit similiter 1 indiuisibiles de 1369 diuisis per 9.

---

Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci.
