Latin
Lines 1.1022-1.1062
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.1022-1062
Not analysed yet
"Digne terreris, quia nullius artis haberis,
In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,
Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,
Mille uiis pergens et memet in omnia uergens".
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat,
Forte canes idem, uenando per hec loca pridem,
Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
Protinus haud aeque fugiunt per deuia queque:
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,
Illa pererrando, solito deserta meando,
Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
"Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris,
Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis
Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".
Uiribus in uestris qui sic confidere suestis,
Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:
Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,
Rebus inoptatis quos sepe ualere sciatis!
XXIX. [De lupo et yrco.]
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum,
Monte sub ingenti subiit; quem, nocte silenti
Si descendisset, seruabat, ut hunc rapuisset.
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem,
Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit,
Interius spectat, quae cornua cruraque gestat,
Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus
Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
"Amodo cuiusquam formidine terrear usquam?
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti,
Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus".
Talia iactantem, sic seque preesse putantem
Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset,
Occupat incautum, falsis uirtutibus auctum,
Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
Cuius premorso letali uulnere dorso:
"Cur" ait ille fremens, "iactas tot inania demens?"
"Desine mirari, lupe, me tibi talia fari.