# Baldo Nouus Esopus 1.1063-1124

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.1063-1.1124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.1063

Denique uulgari solet id sermone probari:
Yrcus quando bibit, quae non sunt debita, dicit;
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur."
Non tamen, oblato necis huius tempore grato,
Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
Non ultra uires discant presumere uiles,
Nec sua non captent, propriis nec uiribus aptent,
Munere naturae piod non datur his fore iure;
Curaque sit talis: peragat quis ut id Iuuenalis
A superis missum se nosse, quod expedit ipsum;
Fertur ab Argiuis, quod g[n]oti seliton ubiuis.
XXX. [De uulpe et gallo.]
NACTA secus uallum quedam uulpecula gallum,
Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
Multa reuoluenti sedet hec sentencia menti:
Fallat adulando, quem ui nequid, hec sibi fando:
"Ante per has horas quas uoces quamque sonoras
Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum,
Vt similis patri uideatur uox fore nati".
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis,
Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus,
Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
Quod uulpes factum cernens sibi tempus ad aptum,
Sustulit ignarum, gestans per opaca uiarum.
Dedecus illud agi uidet omnis ut incola pagi,
Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum,
Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
Cuius post dorsum clamatur: "Dic, age, quorsum
Nostra feratur auis uocis modulamine suauis?"
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta
Nec per uirtutem putet ales habere salutem,
Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus,
Arte relaxari reputat molimine tali:
"Non" ait, "audisti, referant quid inaniter isti:
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste?
Esse tuum certe decet hunc; fatearis aperte".
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis,
Arboris inuentae conscendens alta repente
Seque sui iuris docet esse nec amodo furis.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
