Latin
Lines 1.1140-1.1180
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.1140-1180
Not analysed yet
Que mox yronice sic fari cepit: "Amice,
Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
Si placet, utaris; michi parcere ne uerearis;
Si dedignaris, ne(c) cuilibet inde queraris,
Cum non sit clam te, quod talia feceris ante".
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis,
In te quicquid odis fieri molimine quouis,
Cuilibet arte mali caueas inferre sodali!
XXXIII. [De ceruo et equo.]
CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens
Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando.
Cuius terror equum, ueritum concurrere secum,
Subdere uenanti se faecit amore iuuandi.
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
"Sic inpune sines per nostros amodo fines
Hoc errare ferox animal? Tibi dedecus, heros!
Ille quidem captus, quantis foret usibus aptus!
Quale tibi cesum iecur ipsius esset ad aesum,
Quotque parare uales epulas hinc atque sodales!
Sed prius ostendi placet hec uia, que sit agendi:
Me super inuectus, iaculo sibi transfige pectus,
Postque, labore meo sumpto, reuehere tropheo".
Ille per amfractus subsellia talia nactus,
Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
Sed uenatoris non inmemor ille furoris,
Insiluisse datur frutices, ut se tueatur,
Sospes et intactus siluae munimine factus.
Viribus effetus nec tanto pondere suetus,
Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
"Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus
Speque simus predae delusi, iam michi cede,
Descendensque cito, me uicto turpiter, ito".
Sensit ut ille dolum metuensque relinquere solum
Munus id oblatum, quia fit uariabile fatum,
Increpuisse pecus sic dicitur, arbiter aequus:
"Vlterius poenis nec habebere liber habenis,
Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris,
Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus".
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes
Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui,
Nec dominatoris metuunt se subdere loris,
Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.