# Baldo Nouus Esopus 1.1258-1279

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.1258-1.1279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.1258

Quae grauior natu tunc fertur in hoc comitatu,
Percunctabatur, quapropter id haec paciatur.
Illa suae sordis stultique non inscia cordis,
Imputat errori proprio, dum nec monitori
Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum.
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis,
Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem
Esse reportandum uas illud opusque nefandum
Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum:
Amodo sincere secum sic posse manere.
Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis,
Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem,
Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.
Quod constat multis contingere quandoque stultis,
Quos monitis blandis a factis ante nefandis
Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis,
Donec eos uerbis uis durior artet acerbis,
Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
Tres digiti scribunt , sic totum corpus laborat.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
Finiui librum, scripsi sine manibus istum.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
