Latin
Lines 1.324-1.366
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.324-366
Not analysed yet
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari,
Vnanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras
Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens,
Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram,
Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam,
Idque referre monet, si cor sibi simia donet,
Arte salutari sic se cito posse iuuari.
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis,
Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
Quam sic hortatur, hac fraudis et arte precatur:
"O mi fida comes dulcisque per omnia fomes,
Munere cuius ego iam longo tempore dego,
Actenus his largis quas ficubus arbore spargis,
Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat,
Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique.
Ad loca nostra ueni, uictus ubi dantur ameni.
Si uenies ergo, nostro gestabere tergo,
Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa ueheris".
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
Cui procul a ripa loquitur testudo perita:
"Vxor, amica, uetus multis iacet egra diebus;
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile uestri:
Quod si mittatur, languor procul inde fugatur".
Huic tantae fraudi quid prouida dixerit, audi:
"Non erat id mecum, dum sic eo per mare tecum;
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
Tucius huc aeque si me reuehatis utraeque,
Vos sequar absque mora, repetet cor ut interiora".
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
Quae percontantes, cur non comitetur amantes,
Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
XIII. [De uulpe, leone et asino.]
ERRANTEM per agrum uulpes derisit onagrum,
Quem pro laude soni uesci dedit illa leoni;
Qui sit ut illusus, referam lectoris ad usus.
Nam cum sensisset, famis hic quod mole perisset,
More suo ludens, retulit sibi talia prudens:
"Si sine corde feram nec habentem lumina dedam,
Dic, si uesceris, qua me cito dante frueris?"
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset,
Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli,
Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;