# Baldo Nouus Esopus 1.367-405

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.367-1.405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.367

Digna repentinae fuit huic quod causa ruinae.
Mox leo, consumpto iam pene cadauere cuncto,
Dum cor habere nequit, aures et lumina querit,
Subdola iam pridem uulpes que dempsit eidem.
Talia querenti, nec se reperisse dolenti:
"Non aliquem culpes", respondet subdola uulpes,
"Non sic deceptus, nec tam foret ultro prouectus,
Si supradictorum frueretur quolibet horum".
Nouerit ille sibi solummodo talia scribi,
Mente quidem captum quem constat ad utile factum;
Quem si forte peti contingat ymagine leti,
Si cor inanescat, aures oculusque patescat,
Sub specie pacis ne corruat arte fugacis.
XIV. [De uulpe et leone.]
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri,
Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
His obstante bonis dicione metuque leonis,
Quo terrore ferae metuentes prorsus egere
Perpetuoque pati uictus sibi dampna negati,
Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam
Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
Forte die quadam uulpes ait: "En ego uadam;
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,
Protinus inpendam me morsibus eius edendam".
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,
Hunc meditatur herum solita uertigine rerum,
Huicque propinquando fert talia famine blando:
"Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar
Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum,
Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,
Meque renitentem, sibi nec parere uolentem
Non sine tormento laniauit dente cruento;
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro,
Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
"Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti".
"Ecce lacuna uetus", uulpes ait, "est ubi suetus,
Hunc ubi predonem poteris punire leonem".

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
