# Baldo Nouus Esopus 1.38-75

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.38-1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.38

Cuius erat uotum, soli sit ut hoc sibi totum.
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem
Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri,
Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuuamen
Esse putat iustos, his gazis quos tot (h)onustos
Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi.
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit,
His opibus partis solitae sibi fraudibus artis,
Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem,
Denuo maius humus reputans quod det sibi munus;
Sicque laborando, nichil inueniensque morando,
Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis
Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
Sic defraudari spes improba sueuit auari,
Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit,
Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
Cui magis hoc aequum fuerat coniungere secum
Participem notum quam soli perdere totum.
III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]
[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam
Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum
Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti
Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
"Istud et illud agas; huc, illuc quandoque uadas;
Inferius, sursum, uaria uice, dirige cursum;
In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum".
Hac breuitate more confisus in artis amore,
Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum,
Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur,
Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte,
Nulli prudentum similem se iactat habendum.
Quadam forte die meditantibus alta sophiae
Sex sua uerba refert; his se simul et sua prefert:
In quibus hunc uere patuit racionis egere.
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat,
Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
