# Baldo Nouus Esopus 1.406-445

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.406-1.445. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.406

Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,
Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
Inde nec impune petit impiger ima lacunae,
Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt,
Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
Ad dominantis (h)onus ad danda tributaque pronus
Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,
Caucius est astu quam te defendere fastu.
XV. [De rege et duobus pulicibus.]
CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto,
Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum,
Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
Qui tantum uiuum metuens contingere diuum,
Menbra iacentis heri lingebat acumine leni.
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens,
Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
"Condicione pari potes", hec ait, "ipse morari."
Qua sibi lege data, fruitur stacione rogata.
Intrat nocte thorum posthac rex nescius horum;
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis,
Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax,
Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro,
Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
His procul excussis, astantibus ilico iussis,
Retro dedit saltum nouus incola, lapsus in altum;
Est tamen inuentus pedo, pro consorte peremptus.
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus
Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis,
Aequus et est, si quis caueat, sicut hospes iniquis,
Ne simul utcumque perimi contingat utrumque
Suppliciis dignis pro factis forte malignis.
XVI. [De coruo et angue.]
ANGVIS erat suetus corui consumere foetus;
A quo se dampno nullo cohibebat in anno.
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri,
Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem,
Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
