Latin
Lines 1.489-1.529
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.489-529
Not analysed yet
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector,
Exteriora legat, sua semper et intima querat
Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria,
Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat,
Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
XVII. [De uiro et uase olei.]
VXOR ab antiquo fnit infoecunda marito.
Mesticiam cuius cupiens lenire uir huius,
His blandimentis solatur tristia mentis:
"Cur sic tristaris lamentis, uxor, amaris?
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix".
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens,
His uerbis plane, quod ait uir, monstrat inane:
"Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam,
Vas olei plenum, quod longum retro per euum
Legerat orando, loca per diuersa uagando,
Fune ligans arto, tecti suspendit in alto,
Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur,
Quo locupletari se sperat et arte beari.
Talia dum captat, hec stultus inania iactat:
"Ecce potens factus, fuero dum talia nactus!
Vinciar uxori, quantum queo, nobiliori;
Tunc sobolem gignam, se meque per omnia dignam,
Cuius opus morum genus omne preibit auorum.
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite,
Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora".
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret,
Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset,
Vas in predictum manus inscia dirigit ictum,
Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui,
Sic inopinatum deflens miserabile fatum:
"Heu! quid inops egi? quo memet opesque redegi?
Quos male tractaui, dum nescius ista putaui,
Stulticiaeque minae sunt huius causa ruinae".
Quod uir ut audiuit, surrexit et obuius iuit,
Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
Que mox hunc digne percussit uerbere linguae:
"Haec tua te multum monstrat presumpcio stultum.
Ante cecidisti, qui me tam uulnere tristi,
Quam uestigares, quod in hoc tibi, stulte, notares.
En pacior, muri domini quod tempore duri
Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.