# Baldo Nouus Esopus 1.530-570

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.530-1.570. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.530

Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum,
Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
Scandere qui suerat puerum, quem mater alebat.
Quo mus inuento, superastat dente cruento;
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis
Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem,
Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
Menbraque frustatim iacit extra limina statim.
Sed postquam sciuit, soboles quoniam sua uiuit,
Indoluit prorsus, facinus quod id esset adorsus.
Tandem correptus racionibus his uir ineptus,
Sensit in exemplis mulieris tam sapientis,
Insciciae quantae tempus censere sit ante,
Vanaque sectari, sectandaque non meditari,
Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
XVIII. [De mure et gatto.]
QVA disiungatur uel qua racione iu[n]gatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro,
Quos constat uere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
Famine quem blando permulcet talia fando:
"Que nocitura times, ut, amice, pericula uites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes,
Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent".
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit,
Impaciensque more murem complectitur ore.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
