Latin
Lines 1.571-1.612
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.571-612
Not analysed yet
Qui cum clamaret, grauiter quia se cruciaret,
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
"Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari.
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum uentrem duceris, dente carentem!"
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.
XIX. [De uiro, dracone et simia.]
VT cesset queri, melius quid ubique uideri
Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit,
Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur
Deterior brutis, proprie magis atque salutis
Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
Idque docet uerum ficta sub ymagine rerum.
Per nemorum sentes draco, simia, uir fugientes,
Ictu fortunae cecidere sub ima lacunae.
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator,
Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo,
Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus,
Incolumes extra deducens remige dextra.
Protinus emersi, sunt in sua quique reuersi.
Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem
Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti,
Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum,
Pro benefactorum uice simia preteritorum;
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco
Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
Quod uir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus,
Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro,
Namque ferebatur, catus inde quod hic habe[b]atur.