# Baldo Nouus Esopus 1.613-652

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.613-1.652. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.613

Cuius amore pari se postulat arte leuari.
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci
Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante
In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere,
Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
Cui memorabat, uti fuit eius presto saluti.
Quo faber inspecto regisque per atria uecto,
Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
Cuius rex uerbis, furiis accensus, acerbis
Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus,
Se petit audiri post facti uerbera diri.
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis,
Tocius atque rei seriem nomenque diei,
Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti,
Et dolet infecti furti se crimine plecti.
Cuius onus colli dissoluunt hac precae molli.
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat,
Aurificem dandum precepit et ad cruciandum,
Vt falsi testis det penas pro male gestis.
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit,
Atque repentinam parat huic inferre ruinam,
Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam,
Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
XX. [De fure in testimonium arborem inuocante.]
CVM duo uicini foderent secus arua Ticini,
His auri plenum casus patefaecit aenum.
Qui minor est horum, nituit spectamine morum;
Alter ad omne scelus fraudis fore fertur anhelus.
Hic reputans secum, collegam fallat at aequum.
Vota sui cordis tegit hoc sub tegmine fraudis:
"Infodiamus humi noti sub cespite dumi,
Quicquid fortuna tribuente recepimus una".
Mox id ut utrisque placuit, redit in sua quisque.
Callidus, huc docte ueniens ea tollere nocte,
Gesserat ex toto, socio procul inde remoto.
Mane dehinc facto, sic secum tempore pacto
Mitis adhortatur, communiter huc ut eatur.
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent,
Vndique lustrando, telluris et ima cauando,
Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
