# Baldo Nouus Esopus 1.80-117

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.80-1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.80

IV. [De sompnolento et fure.]
CLAM dum latro pedem cuiusdam ferret in edem,
Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret,
Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
Quem cito punisset, si forte quid inde tulisset.
Haec exploranti, furi quoque multa minanti,
Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
Hocque soporato, compos redit in sua latro,
Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto,
Flebilis et mestus dat inanes undique questus,
Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis,
Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura,
Ne pateat predae locus usquam mentis in aede,
Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
Perque probos mores nocturnos pelle timores.
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis
Integer et uitae qui se reget et sua rite,
Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam,
Non ope loricae nec egebit acumine sicae
More nec hostili cuiusque iuuamine pili:
Solo uirtutum quem constat robore tutum.
V. [De paupere et fure.]
MENBRA fouens lecto quidam sub paupere tecto,
Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam,
Prorsus adempturum quendam sibi talia furum
Dum presentiret, surrexit, ut obuius iret.
Sed, quia cognoscit, nichil hic quod perdere possit,
Ad requiem tandem rediit securus eandem.
Quo fur, captato pro uoto tempore grato,
Dempsit pauxillum cereris, quod habebat, et illum,
Veste superiecta, detexit et abstulit extra.
Continuo surgens clamore nimisque perurgens,
Multatum faede compellit cedere predae,
Vique facit multa, sibi reddat ut omnia tulta;
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus,
Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita,
Nec se uirtutum credat munimine tutum,
Negligat ut contra uigilare nocencia monstra
Insidiatoris hominis magis interioris:
Cui ne quid possit contingere tale, quod obsit,
Sit racione pari catus et uigil hunc imitari.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
