Latin
Lines 1.859-1.900
Baldo, Baldo Nouus Esopus 1.859-900
Not analysed yet
Dum sic audiret rata uulpes, hoc ut adiret,
Sorde uolutabri se puluere sparsit et agri:
"Audio me queri, dicor quia pelle mederi;
Foetida sed pellis; hanc si fortasse reuellis,
Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
At si pelle lupi, qui subiacet huic modo rupi,
Cauda priuati, medicaminis arte probati,
Vndique menbra teges, mox sano corpore deges;
Cui caput atque pedes cum pelle relinquere debes
Et uires priscas reparandas sic fore discas".
Quod uulpes monstrum dum sic uidet ire deorsum:
"Sic cyrothecatus" ait, "ambulet et pileatus!
Ad poenam talem uult cogere quisque sodalem.
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus,
Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
XXV. [De ueruecibus et coco regis.]
Agmina ueruecum communi foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae;
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuuari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum.
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem uenere per artem,
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis,
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.