# Baldo Nouus Esopus 1.939-980

Baldo, Baldo Nouus Esopus, Lines 1.939-1.980. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldo/baldo-nouus-esopus/1.939

Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio uilis,
Fraude necis dirae ne sic uideare perire!
XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]
UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem,
Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
"Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus,
Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam".
Vocibus his extra respondet talia mesta:
"Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?"
Quam uir adhortatur, comes ut sibi fida petatur,
Per quam secura pociatur nocte futura.
Mox mediatrici precepit, ut eius amici
Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
Adueniensque cito, metuens ait: "Ipsa preito;
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum".
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum
Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix,
Agnouitque citi redeuntis nocte mariti
Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero,
Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
Sed cum nouisset foris esse, quod ante petisset,
Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
Cui dum nulla patet uia, qua scelus anxia patret,
Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti,
Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
Cuius nexa uice stetit hec ibi pro meretrice.
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus,
Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus
Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus,
Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
Inde petit stratum, sic se putat ut saciatum.
Mecha uoluptati satis ut sibi faecit amati,
Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae,
Vincula confregit citiusque redire coegit,
Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.

---

Baldo, BALDO NOUUS ESOPUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/baldo.html.
