Latin
Cap. IIII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1000-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. signa haec. Primum. quòd superCVnt igitur cilia ex toto depilantur. SecunOdum quod tument cilia. Tertium. quod inflantur oculi &rubei fiunt. Quartum est. quod pustulae rubeae in facie &toto corpore oriuntur: ex quibus emanat sanguis cum sanie. Quintum est. quod nares ingrossantur. Sextum est. quod difficulter odorant domini huius aegritudinis. Septimum est. quod anhelitus eorum foetet. Octauum est. quod genae tument &rubescunt. Nonum est. quod sanguis frequenter effluit a gingiuis. Decimum est. quod sanguis frequenter cum urina emittitur corruptus: &quandoque cum egestione. Vndecimum est emorroydarum tumor: pruritus &punctio in uiro. uuluae uero &partium eius tumor punctio &mordicatio in muliere frequenter apparens. Et haec quidem species leprae non paruam habet ueritatem in casu huius nobilis uiri: sicut in scriptis de ipsius dispositione &complexione: &aliis accepi. De signis propriis leprae leoninae. Cap. alterius speciei leprae quae leonina uoSlona uero catur sunt ista. Primum a sapientiUbus positum est: quia oculi tumescunt rotundi fiunt. in quibus apparet eminentia uenarum sanguine colerico abundantium: quae rubedinem &citrinitatem in oculis imponit. Sunt autem iterum oculi eorum mobiles ualde. Secundum signum est gracilitas narium cum uehementi acuitate comitata. Tertium est. quod gingiuae corrugantur: a quibus effluit sanguis amaritudine multa &acuitate participans. Quattum est. quia maxima fit raucedo in eis. Quintum est quod urina emittitur ignea cum acuitate &tinctura colerica. Sextum est emissio aliquanti sanguinis per urinam licet raro. Septimum signum est magna uocis raucedo. Octauum est asperitas siccitas, &eruptio cutis cum acuitate percepta. Nonum est aliqualis superciliorum depilatio: licet minor quam in praedicta specie. Decimum est frequens euentus impetiginis &serpiginis per membra. Vndecimum signum est corruptio partium in quibus impetigines fiunt cum emissione humiditatis citrinae &uirulentae. Duodecimum signum est harenosae superfluitatis inuentio in sanguine habentium leoninam lepram: quod quidem a posteriori in eorum flobo tomijs inuentum est. Decimumtertium signum est terribilis aspectus faciei patientiuus hanc leoninam: &in summa mores eorum tantum siluestres fiunt, quod beneficio physico placabiles fieri non possent uelut leones. Decimumquartum signum est uelocitas augmenti corruptionis &ulcerationis partium cum iam corrumpi inceperint. &haec quidem tria ultima signa per me uerissima saepe inuenta fuerunt: sicut non multum ante cognoui in quodam honorando uiro ser Nicoleto de Iustinopoli nominato. CCCA. VI. Cap. De signis proprijs leprae thyriae.