# Consilia 1000-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1000-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1000-2

Cap. IIII. signa haec. Primum. quòd superCVnt igitur cilia ex toto depilantur. SecunOdum quod tument cilia. Tertium. quod inflantur oculi & rubei fiunt. Quartum est. quod pustulae rubeae in facie & toto corpore oriuntur: ex quibus emanat sanguis cum sanie. Quintum est. quod nares ingrossantur. Sextum est. quod difficulter odorant domini huius aegritudinis. Septimum est. quod anhelitus eorum foetet. Octauum est. quod genae tument & rubescunt. Nonum est. quod sanguis frequenter effluit a gingiuis. Decimum est. quod sanguis frequenter cum urina emittitur corruptus: & quandoque cum egestione. Vndecimum est emorroydarum tumor: pruritus & punctio in uiro. uuluae uero & partium eius tumor punctio & mordicatio in muliere frequenter apparens. Et haec quidem species leprae non paruam habet ueritatem in casu huius nobilis uiri: sicut in scriptis de ipsius dispositione & complexione: & aliis accepi. De signis propriis leprae leoninae. Cap. alterius speciei leprae quae leonina uoSlona uero catur sunt ista. Primum a sapientiUbus positum est: quia oculi tumescunt rotundi fiunt. in quibus apparet eminentia uenarum sanguine colerico abundantium: quae rubedinem & citrinitatem in oculis imponit. Sunt autem iterum oculi eorum mobiles ualde. Secundum signum est gracilitas narium cum uehementi acuitate comitata. Tertium est. quod gingiuae corrugantur: a quibus effluit sanguis amaritudine multa & acuitate participans. Quattum est. quia maxima fit raucedo in eis. Quintum est quod urina emittitur ignea cum acuitate & tinctura colerica. Sextum est emissio aliquanti sanguinis per urinam licet raro. Septimum signum est magna uocis raucedo. Octauum est asperitas siccitas, & eruptio cutis cum acuitate percepta. Nonum est aliqualis superciliorum depilatio: licet minor quam in praedicta specie. Decimum est frequens euentus impetiginis & serpiginis per membra. Vndecimum signum est corruptio partium in quibus impetigines fiunt cum emissione humiditatis citrinae & uirulentae. Duodecimum signum est harenosae superfluitatis inuentio in sanguine habentium leoninam lepram: quod quidem a posteriori in eorum flobo tomijs inuentum est. Decimumtertium signum est terribilis aspectus faciei patientiuus hanc leoninam: & in summa mores eorum tantum siluestres fiunt, quod beneficio physico placabiles fieri non possent uelut leones. Decimumquartum signum est uelocitas augmenti corruptionis & ulcerationis partium cum iam corrumpi inceperint. & haec quidem tria ultima signa per me uerissima saepe inuenta fuerunt: sicut non multum ante cognoui in quodam honorando uiro ser Nicoleto de Iustinopoli nominato. CCCA. VI. Cap. De signis proprijs leprae thyriae.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
