# Consilia 1000

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1000
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1000

Possunt autem 30. signa praedicta facile reduci ad contempla tionem theoricam signorum: ut ad signa sumpta a substantialiter inherentibus ab operationibus & a casibus: uel ad signa sum ata ab actione laesa: a qualitate mutata: & ab exeuntibus a cor pore, quod idem est. & tu contemplare. Post hoc autem: ut canon curationis regularis diligentius ha beatur, uidetur mihi opportunum esse uniuscuiusque specierum leprae superius positarum signa distincta diuersis uoluminibus hinc inde collecta, & scrutinio rationis confirmata: deinde cuius cunque specierum cancurationis exponere. Ante ista tamen particularia curationis dogmata capitulum ponam: in quo regu lae communes uniuscuiusque specierum leprae conuenientes ex ponentur. Igitur post signa. 30. unicuique leprae communican tia secundum plurimum signa particularia exponenda sunt. Et primo signa alopitiae propria. De signis proprijs leprae alopitiae.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
