Latin
1003.1 to 1003.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1003.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
conspergantur omnia in aqua uiolarum &rosarum: &fiat ex eis pomum. aut puluerizata ligentur in panno de sindone: qui semper in manibus habeatur Adhuc etiam omnia quae sensum tactus suauissime mouent applicari debent: &leues fricationes de quibus in motu &quiete dictum est Propter quod etiam coitu rarissime utendum est. Superfluus enim coitus etiam sibi propinquus mouet materias ad exteric ra corporis &excitat uaporem calidum putridum uenientem ac partem superficiei cutis. quare putrefit illic. &putrefacit illud cui obuiat. quare in leprosis ad maiorem corruptionem membra disponit. septima quarti. tractatu tertio, capitulo de cura scabiei. Itaque si motus fortis in sensibus exterioribus facti non cor ueniunt: quae poterit esse existimatio tua de motibus factis in sensibus interioribus? &tu considera quia taliter aegrotantes de bent esse laeti &mente iocundi: &bene sperantes de salute sua clementia diuinae maiestatis obtinenda. autem in hac dispositione obseruandum ex Regimen parte ciborum &potuum existimatio parunper ampliandum esset magis. Pro cuius quidem complemento praemittendum primo quod euitentur cibi &medicinae omnes quae lepram inducere possent sicut scribitur de carnibus uaccinis &asininis. Iterum de lentibus, &de omnibus rebus acutis quae sanguinem adurunt, &in melancoliam conuertunt, nisi earum assumptio gratia medicinalis intentionis quandoque fiat ut scribitur ab Auic. septima quarti tractatu tertio de cura leprae dum inquit. Et non oportet ut negligatur administrare incisiua, &proprie ante mundifica tionem, sicut cappares. foeni. &porri. Ista enim mundificant cibos eorum a superfluitatibus, &praeparant superfluitates expulsioni. Cum igitur administraueris medicinas laudabiles tunc administra etiam hoc regimen, &pisces saliti in hoc casi sunt ualde boni eis. Et nos promptiores sumus super ista cum ue lumus ut faciamus uomere, aut uentrem eorum soluere. Ex quo apparet, quod talia acuta cum magna caurela administrari debent Sint igitur cibi leprosorum ad humiditatem notabiliter incli nati. remissius autem frigidi secundum speciem tamen materiei adustae &gradibus adustionis uariandi sunt. Cibus enim &potus maioris infrigidationis &hu. in alopitia &leonina de speciebus leprae administrari debent quam in thiria &elephan tia, ut ex praedictis apparere potest Igitur eligatur eius panis recens duorum dierum bene coctus, leuis &spongiosus cum aqua bora. uiol. uel ca. ue.