# Consilia 1003.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1003.5 to 1003.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1003.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1003.5

confectus, aut cum alio medicamine uenenositati melancoliae aduersanti, sicut cum aqua sublimationis caulis quae cum proprietate sua confert. tertia quarti. ubi supra De carnibus autem eligantur omnes facilis digestionis beni chimi, cuius bonitatem intelligo: eo quia contrariantur malitiae materiei melancolicae: ut sunt frigida & hu. omnia: pisces hu. & parui: mollis carnis: et lac. quod quidem est medicina solemnis in mundificando cutem: ut colligitur secundo can.in areola membrorum decorationis. Conueniunt etiam carnes ui tulinae, agninae, & castratinae & haedorum iuuenum & pinguium: & omnium uolatilium: quorum digestio sit facilis & de gentium in aqua, ut sunt anates: & sibi similes carnes De fructibus autem utantur omnibus fri. & hu. ut sunt pruna, melo, cucu. cucur. suis temporib. lactuca, portu. proprie endiuia, boragi. & alijs herbis fri. & hu, secundum diuersitatem regionum inuentis: ut spinachia, bleta olere hyameno, uiola epatica & similibus. De ferculis uero uti potest omni cibo acetoso mediocritet cum rebus humidis conuenienter confracto cum herbis minutis frigidis praedictis artificialiter confecto cum oleo amigdala dulcium uel oliuarum recenti absque sale confecto. Iterum uti potest rebus acribus & ponticis cum leui quantitate mellis con fectis. Dulcia autem in multa quantitate & frequenti usu euita re debet: nisi dulcedo inueniatur excellenter refracta ab aquo sitate multa: ut patet in persicis, in uuis recentibus, auellanis, pirotum plurimis & similibus Vnctuosa uero cibaria multa euitet quilibet talis: & maxime cum rebus acutis excellenter confracta: ut sinapis. oliuae condi. & similia uero utatur uino remissae uinositatis, coDe potibus lore& substatia aqueo cum aqua subli. be 12. ca. uen.uiol. nenus. sufficienter limphato: aut sit mustus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
