Latin
Cap. VII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1004
Unproofread scanNot analysed yet
i succus uuae recentis, uuae bene maturae in quo post expressionem infundatur uipera una uel duae in montibus inuentae, longi corporis &spinae nigrae cum quibusdam lineis citrinis super dorum protensis: quae in uino dimittantur, dum uinum per ebulli tionem rectificatiuam uel separatiuam fuerit conuenienter clarificatum: de quo bibat patiens, Aut bibat patiens aquam sublimationis seri caprini, quam diu audiui perfectissimam esse: aut bibat aquam sublimationis ranarum fluuialium, uel cancrorum: quae ambae a sapientibus magna laude probatae sunt. Potest etiam in potu uti ceruisia facta de lupulo, quae etiam cutim mundificat: aut utatur aqua boni &electi fontis cum leui quantitate zuccari permixta. uina autem fumosa &calida di, mittat omnia, &maxime grossa, turbida ualde stiprica &pontica. taliter enim infelicitaretur curatio dispositionis talis. Haec de regimine rerum non naturalium taliter expedita sint. Sectionis secundae de cura uniuscuiusque specierum lepra per medicinalia in. X. intentiones distinctum.