# Consilia 1004

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004

i succus uuae recentis, uuae bene maturae in quo post expressionem infundatur uipera una uel duae in montibus inuentae, longi corporis & spinae nigrae cum quibusdam lineis citrinis super dorum protensis: quae in uino dimittantur, dum uinum per ebulli tionem rectificatiuam uel separatiuam fuerit conuenienter clarificatum: de quo bibat patiens, Aut bibat patiens aquam sublimationis seri caprini, quam diu audiui perfectissimam esse: aut bibat aquam sublimationis ranarum fluuialium, uel cancrorum: quae ambae a sapientibus magna laude probatae sunt. Potest etiam in potu uti ceruisia facta de lupulo, quae etiam cutim mundificat: aut utatur aqua boni & electi fontis cum leui quantitate zuccari permixta. uina autem fumosa & calida di, mittat omnia, & maxime grossa, turbida ualde stiprica & pontica. taliter enim infelicitaretur curatio dispositionis talis. Haec de regimine rerum non naturalium taliter expedita sint. Sectionis secundae de cura uniuscuiusque specierum lepra per medicinalia in. X. intentiones distinctum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
