Latin
1007.1 to 1007.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1007.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ubi supra Medicinae igitur ab ipso &ab alijs positae sunt sicut yeralogodion, yera diacollequintidos, yerapigra, theodoricon &similia hinc inde colliguntur. Modus autem administrandi talia cum uideris lepram a materia plurimae commixtionis, cura prudenter ut istae medicinae confrangantur adinuicem, ut communem intentionem ad mate rias omnes euacuandas habeant. &hoc quidem cum magna dis ficultate, &non nisi a clarissimis uiris compleri potest. Ego ue ro longo tempore considerans in cura leprosorum: in quibus cor rupta est complexio: ita quod dominantur in eis materiae melancolicae diuersarum specierum ex adustione genitae in euacua tione ipsarum consideraui semper dominium unius super alteras. Raro enim inueniri potest cur altera materia super alijs do minetur: ut melancolia colerica dominetur phlegmaticae sanguineae &melancolicae aut econtra. de aliqua ipsarum licet parabolanis de aequali proportione materierum detur licentia pa rabolandi. haec enim non inueniuntur in re sicut ex imaginatio ne in monte smaragdino pinguntur Igitur ad euacuandum materiam praedictam. Recipe vereloge dion magnae quae secundum me melior est medicina quae inue niatur in hac dispositione. 3. vj. diagridij gra. iij. detur totum cum unc. iij. seri caprini. Dominante uero phlegmate super alias detur haec descriptio. Recipe verelogodion. 3. v. agarici electi. 3. 5. zingib. gra. vj detur hoc totum cum aqua decoc. lupulorum uel uiolarum. Dominante uero melancolia sanguinea detur haec medicina. Recipe theodorici magni. 3. iiij. aquae decoctionis prunorum, uiolarum, tamarindorum, sebesten. an. unc. iiij Dominante uero materia melancolica ex adustione melancoliae genita detur haec medicina. Recipe verologodion unc. S. decoctionis mirabol. indorum, polipodij &folliculorum senae an. unc. iiij. detur hoc totum in potu: &obseruentur conditiones post farmacum: quae scriptae fuerunt supra in can. euacuationis minoratiuae. &haec quidem sunt sententia principis tertia quar ti. de cura leprae. dum dicit. Et non nocet si commisceantur cum eis pulpa colloquintidae &scammonea etiam: &proprie quando illic est colera, &reliqua uide ibi. Domesticum autem melancoliae cuiuscunque solutiuum potest esse hoc electuarium.